Sunteți pe pagina 1din 3

Tras ser rechazados, los enemigos huyen con tanta premura que parecen estar por

todas partes
His facile pulsis ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene
uno tempore ad silvas et in flumine et iam in manibus nostris hostes viderentur. Eadem
autem celeritate ad nostra castra atque eos, qui in opere occupati erant, contenderunt.

Los secuanos piden ayuda a Csar y ste observa su comportamiento


Hac oratione ab Diviciaco habita, omnes qui aderant magno fletu auxilium a Caesare
petere coeperunt. Animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequanos nihil earum rerum
facere, quas ceteri facerent, sed tristes capite demisso terram intueri.

Csar mueve sus tropas, pero Vercingetrix se le adelanta


Caesar, celeriter effecto opere legionibusque traductis et loco castris idoneo delecto,
reliquas copias revocavit. Vercingetorix, re cognita, ne contra suam voluntatem dimicare
cogeretur, magnis itineribus antecessit.

Csar llega al campamento de los enemigos y stos se preparan para la lucha


Quibus rebus cognitis, media nocte silentio profectus, ad hostium castra mane pervenit.
Illi celeriter, per exploratores adventu Caesaris cognito, carros impedimentaque sua in
artiores silvas abdiderunt, copias omnes in loco edito atque aperto instruxerunt.

L. Cotta y L. Petrosidio caen en combate


Ibi L. Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum. Reliqui se in castra
recipiunt, unde erant egressi. Ex quibus L. Petrosidius aquilifer, cum magna multitudine
hostium premeretur, aquilam intra vallum proiecit, ipse pro castris fortissime pugnans
occiditur.

Los eduos piden ayuda a Csar ante el ataque de los helvecios


Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in
Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. Haedui, cum se ab iis
defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum1 auxilium.
1
Rogatum: supino.

Csar enva un mensaje a M. Craso


Caesar, acceptis litteris hora circiter undecima diei, statim nuntium in Bellovacos ad M.
Crassum quaestorem mittit, cuius hiberna aberant ab eo milia passuum XXV. Iubet
media nocte legionem proficisci celeriterque ad se venire.

Los trveros se disponen a atacar al romano Labieno


Dum haec a Caesare geruntur, Treveri magnis coactis peditatus equitatusque copiis
Labienum cum una legione, quae in eorum finibus hiemaverat, adoriri parabant. Iamque
ab eo non longius aberant, cum duas venisse legiones missu Caesaris cognoscunt.

Orgtorix convence a los helvecios para salir de sus territorios


Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is, Marco Messala et
Marco Pisone consulibus, regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et
civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent.

Csar se detiene a hibernar en el continente tras su campaa en Britania


Obsidibus acceptis, exercitum reducit ad mare, naves invenit refectas. His deductis,
quod et captivorum magnum numerum habebat et nonnullae tempestate deperierant
naves, duobus commeatibus exercitum reportare instituit.

Csar se vale de la caballera germana para enfrentarse a los galos


Caesar ex castris equitatum educi iubet, proelium equestre committit. Germanos equites
summittit, quos ab initio habere secum instituerat. Eorum impetum Galli sustinere non
potuerunt atque, in fugam coniecti, multis amissis, se ad agmen receperunt.

Los enemigos se retiran de un combate contra los romanos


Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum sustinere nostrorum
impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri ad
impedimenta et carros suos contulerunt.

Los germanos atacan a los romanos durante unas negociaciones


Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius
tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros conicere. Caesar
loquendi finem fecit seque ad suos recepit suisque imperavit ne quod 1 omnino telum in
hostes reicerent.
1
quod: aliquod
Modo de vida de los germanos. Reparto anual de tierras
Germani agriculturae non student maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne
consistit. Neque quisquam agri fines habet proprios, sed magistratus ac principes in
annos singulos gentibus agros attribuunt atque anno post alio transire cogunt.

S-ar putea să vă placă și