Documente Academic
Documente Profesional
Documente Cultură
Creta est insula antiqua quae aqua alta magni maris pulsatur. Ibi olim Minos erat rex.
Ad eum venit Daedalus qui ex Graecia patria fugiebat. Eum Minos rex benignis verbis
accepit et ei domicilium in Creta dedit. Quo in loco Daedalus sine cura vivebat et regi multa
et clara opera faciebat. Post tempus longum autem Daedalus patriam caram desiderare
incepit. Domum properare studebat, sed regi persuadere non potuit et mare saevum fugam
vetabat.
Tum Daedalus gravibus curis commotus filio suo Icaro ita dixit:”Animus meus, Icare, est plenus tristitiae
nec oculi lacrimis egent. Discedere ex Creta, Athenas properare, maxime studeo; sed rex recusat audire verba mea
et omnem reditus spem eripit. Sed numquam rebus adversis vincar. Terra et mare sunt inimica, sed aliam fugae
viam reperiam.” Tum in artis ignotas animum dimittit et mirum capit consilium. Nam pennas in ordine ponit et
veras alas facit.
Puer Icarus una stabat et mirum patris opus videbat. Postquam manus ultima alis imposita est, Daedalus
eas temptavit et similis avi in auras volavit. Tum alas umeris fili adligavit et docuit eum volare et dixit:” Te veto,
mi fili, adpropinquare aut soli aut mari. Si fluctibus adpropinquaveris, aqua alis tuis nocebit, et soli
adpropinquaveris, ignis eas cremabit.” Tum pater et filius iter difficile incipiunt. Alas movent et aurae sese
committunt. Sed stultus puer verbis patris non paret. Soli adpropinquat. Alae cremantur et Icarus in mare decidit et
vitam amittit. Daedalus autem sine ullo periculo trans fluctus ad insulam Siciliam volavit.
Test de evaluare – declinarea substantivelor
Cerințe:
Cerințe:
Cerințe:
1. Identifică din text: ( 1 p)
domicilium -...................................
opera:............................................
maris:..............................................
patriam:............................................
3. Formează comparativul și superlativul adjectivului saevus, -a, -um la cazurile N și G, sg, pentru toate
genurile: (2 p)
4. Identifică și analizează două forme pronominale din text: ( 2 p)
5. Tradu: Dedal trăia fără grijă și făcea regelui multe opere. ( 2 p)
Lui Dedal patria îi era mai dragă decât insula Creta.
1 p oficiu
Cerințe:
1. Identifică din text: ( 1 p)