Sunteți pe pagina 1din 3

1

UNIVERSIDAD NACIONAL DE CÓRDOBA


FACULTAD DE FILOSOFÍA Y HUMANIDADES
ESCUELA DE LETRAS

Lengua y Cultura Latinas III – 2018


Prof. Dra. Eleonora Tola

BOURGERY, A. (éd.). (1971) Sénèque, Dialogues (T. 1). De ira. Paris, Les Belles Lettres.

De ira 1, 1, 1-7

1. Exegisti a me, Nouate, ut scriberem quemadmodum posset ira leniri, nec immerito
mihi uideris hunc praecipue affectum pertimuisse, maxime ex omnibus taetrum ac
rabidum. Ceteris enim aliquid quieti placidique inest, hic totus concitatus et in impetu est
doloris; armorum, sanguinis, suppliciorum minime humana furens cupiditate; dum alteri
noceat sui neglegens, in ipsa irruens tela et ultionis secum ultorem tracturae auidus.
2. Quidam itaque e sapientibus uiris iram dixerunt breuem insaniam; aeque enim
impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in quod coepit pertinax et
intenta, rationi consiliisque praeclusa, uanis agitata causis, ad dispectum aequi uerique
inhabilis, ruinis simillima quae super id quod oppressere franguntur. 3. Vt scias autem
non esse sanos quos ira possedit, ipsum illorum habitum intuere; nam ut furentium certa
indicia sunt audax et minax uultus, tristis frons, torua facies, citatus gradus, inquietae
manus, color uersus, crebra et uehementius acta suspiria, ita irascentium eadem signa
sunt: 4. flagrant ac micant oculi, multus ore toto rubor exaestuante ab imis praecordiis
sanguine, labra quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac surriguntur capilli, spiritus
coactus ac stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus mugitusque et
parum explanatis uocibus sermo praeruptus et complosae saepius manus et pulsata
humus pedibus et totum concitum corpus magnasque irae minas agens, foeda uisu et
horrenda facies deprauantium se atque intumescentium. 5. Nescias utrum magis
detestabile uitium sit an deforme. Cetera licet abscondere et in abdito alere: ira se profert
et in faciem exit, quantoque maior, hoc efferuescit manifestius. Non uides ut omnium
animalium, simul ad nocendum insurrexerunt, praecurrant notae ac tota corpora solitum
quietumque egrediantur habitum et feritatem suam exasperent? 6. Spumant apris ora,
dentes acuuntur attritu, taurorum cornua iactantur in uacuum et harena pulsu pedum
spargitur, leones fremunt, inflantur irritatis colla serpentibus, rabidarum canum tristis
aspectus est: nullum est animal tam horrendum tam perniciosumque natura ut non
appareat in illo, simul ira inuasit, nouae feritatis accessio. 7. Nec ignoro ceteros quoque
affectus uix occultari, libidinem metumque et audaciam dare sui signa et posse
praenosci; neque enim ulla uehementior intra agitatio quae nihil moueat in uultu. Quid
ergo interest? Quod alii affectus apparent, hic eminet.
2

ZWIERLEIN, O. (ed.) (1986) L. Annaei Senecae Tragoediae, Oxford.

Phae. 360-386

Nvtrix Spes nulla tantum posse leniri malum, 360


finisque flammis nullus insanis erit.
Torretur aestu tacito et inclusus quoque,
quamuis tegatur, proditur uultu furor;
Erumpit oculis ignis et lassae genae
lucem recusant; nil idem dubiae placet, 365
artusque uarie iactat incertus dolor:
nunc ut soluto labitur marcens gradu
et uix labante sustinet collo caput,
nunc se quieti reddit et, somni immemor,
noctem querelis ducit; attolli iubet 370
iterumque poni corpus et solui comas
rursusque fingi: semper impatiens sui
mutatur habitus; nulla iam Cereris subit
cura aut salutis; uadit incerto pede,
iam uiribus defecta: non idem uigor, 375
non ora tinguens nitida purpureus rubor;
[populatur artus cura, iam gressus tremunt,
tenerque nitidi corporis cecidit decor].
Et qui ferebant signa Phoebeae facis
oculi nihil gentile nec patrium micant. 380
Lacrimae cadunt per ora et assiduo genae
rore irrigantur, qualiter Tauri iugis
tepido madescunt imbre percussae niues.
Sed en, patescunt regiae fastigia:
reclinis ipsa sedis auratae toro 385
solitos amictus mente non sana abnuit.

Med. 387-396

Nvtrix

(…)

Flammata facies, spiritum ex alto citat,


proclamat, oculos uberi fletu rigat,
renidet: omnis specimen affectus capit.
Haeret; minatur, aestuat, queritur, gemit. 390
quo pondus animi uerget? ubi ponet minas?
ubi se iste fluctus franget? exundat furor.
3

Non facile secum uersat aut medium scelus;


Se uincet: irae nouimus ueteris notas.
Magnum aliquid instat, efferum, immane, impium: 395
uultum Furoris cerno: di fallant metum!

Med. 853-869

Chorus

(…)

Vultus citatus ira


riget et caput feroci
quatiens superba motu 855
regi minatur ultro.
Quis credat exulem?
Flagrant genae rubentes,
pallor fugat ruborem.
Nullum uagante forma 860
seruat diu colorem.
Huc fert pedes et illuc,
ut tigris orba natis
cursu furente lustrat
Gangeticum nemus. 865
Frenare nescit iras
Medea, non amores;
nunc ira amorque causam
iunxere: quid sequetur?

S-ar putea să vă placă și