13. Nil semper floret. 14. Nunquam male laboro. 15. Poetae fabulas narrant. 16. Pro patria pugnamus. 17. Quod nocet, docet. 18. Schola scientias praebet. 19. Si taces, consentis. 20. Silvae ornant terram. 21. Victoria curam amat. 22. Aquila non captat muscas. 23. Etiam bestia memoriam habet. 24. Haud saepe fama errat. 25. Incolae terrae silvas amant. 26. Magistra puellis fabulam narrat. 27. Natura nihil facit frustra. 28. Nautae in insulam veniunt. 29. Non semper bene laborat. 30. Puella jam litteris studet. 31. Puellae statuas rosis ornant. 32. Quid videtis in silva? 33. Si narras, audire debeo. 34. Si valent, bene est. 35. Statuae vias Romae ornant. 36. Victoria incolis gloriam praebet. 37. Ad amicas saepe venire debes. 38. Bis dat, qui cito dat. 39. Incolae terrae naturam scientiis superant. 40. Nautae navigant, agricolae terram arant. 41. Si magistra narrat, audire debetis. 42. Tantum scimus, quantum memoria tenemus. 43. In oris Siciliae sunt coloniae Graeciae. 44. Luna et stellae noctu terram illustrant. 45. Stellae et luna nautis viam monstrant. 46. Aetna est non procul ab ora Siciliae. 47. Diana est dea silvarum atque lunae. 48. Poetae de victoriis, de gloria patriae narrant. 49. Si dormimus, nihil audimus et nihil sentimus. 50. Divitiae non in pecunia, sed in sapientia sunt. 51. Incolae Graeciae ab insula ad insulam navigare debent. 52. Non semper lunam videmus: interdum umbra terrae lunam obscurat. 53. Quis aut in victoria, aut in fuga copias numerat? 54. In Graecia et in Italia videmus statuas Minervae et Dianae. 55. Sicilia est insula Europae; incolae Siciliae agricolae et nautae sunt.