Sunteți pe pagina 1din 14

Ammianus Marcellinus

Res gestae
• Istoriograf roman din sec. al IV-lea; ofiţer în armata romană
• Informaţii sumare despre viaţa sa sunt oferite, în primul
rând, de opera lui.
Se cunosc date dintr-o scrisoare din sec. al IV-lea a retorului
Libanius şi de la gramaticianul Priscianus (sec. al VI-lea), care
îl menţionează.

S-a născut în Antiochia Syriei (compatriot lui Libanius).

Cunoştea limba greacă (locuitorii Antiochiei erau predominant


greci), probabil din familie.
A învăţat latina (limba oficială) în şcoală.
• Opera prezintă faptele petrecute de la
principatul lui Caesar Nerva până la moartea lui
Valens (întinzându-se pe perioada cuprinsă între
96 şi 378).

• 31 de cărţi.
• S-au pierdut primele 13 (cuprinzând perioada 96-353), adică 257
de ani.
• S-au păstrat 18 cărţi, cuprinzând o perioadă de timp relativ
scurtă, dar bine cunoscută de autor; 25 de ani, de la 353 –
împăratul Constantius II (unul din cei trei fii ai lui Constantin cel
Mare) până în 378.
• XIV, 6

•3Tempore quo primis auspiciis in


mundanum fulgorem surgeret victura
dum erunt homines Roma, ut augeretur
sublimibus incrementis, foedere pacis
aeternae Virtus convenit atque Fortuna
plerumque dissidentes, quarum si altera
defuisset, ad perfectam non venerat
summitatem.
• Ibidem
• 4 Eius populus ab incunabulis primis ad usque
pueritiae tempus extremum, quod annis
circumcluditur fere trecentis, circummurana
pertulit bella, deinde aetatem ingressus adultam
post multiplices bellorum aerumnas Alpes
transcendit et fretum, in iuvenem erectus et
virum ex omni plaga quam orbis ambit inmensus,
reportavit laureas et triumphos, iamque vergens
in senium et nomine solo aliquotiens vincens ad
tranquilliora vitae discessit.
• 5 Ideo urbs venerabilis post superbas efferatarum
gentium cervices oppressas latasque leges fundamenta
libertatis et retinacula sempiterna velut frugi parens et
prudens et dives Caesaribus tamquam liberis suis
regenda patrimonii iura permisit.

• Cf. Verg., Aen., VI, 851-853


• tu regere imperio populos, Romane, memento
(hae tibi erunt artes), pacisque imponere morem,
parcere subiectis et debellare superbos.'
• 6 Et olim licet otiosae sint tribus pacataeque
centuriae et nulla suffragiorum certamina set
Pompiliani redierit securitas temporis, per omnes
tamen quotquot sunt partes terrarum, ut domina
suscipitur et regina et ubique patrum reverenda
cum auctoritate canities populique Romani
nomen circumspectum et verecundum.
Rutilius Namatianus, De reditu suo, I, 64-68

• profuit iniustis te dominante capi;


dumque offers victis proprii consortia iuris, 65
Urbem fecisti, quod prius orbis erat.
Auctores generis Venerem Martemque fatemur,
Aeneadum matrem Romulidumque patrem;
mitigat armatas victrix clementia vires,
convenit in mores nomen utrumque tuos.
Eutropius, Breuiarium ab urbe condita

• DOMINO VALENTI GOTHICO MAXIMO PERPETVO AVGVSTO EVTROPIVS V.C.


MAGISTER MEMORIAE
• Praefatio
• Res Romanas ex voluntate mansuetudinis tuae ab urbe
condita ad nostram memoriam, quae in negotiis vel
bellicis vel civilibus eminebant, per ordinem temporum
brevi narratione collegi, strictim additis etiam his, quae
in principum vita egregia extiterunt, ut tranquillitatis
tuae possit mens divina laetari prius se inlustrium
virorum facta in administrando imperio secutam, quam
cognosceret lectione.
Panegyricus dictus Constantino imperatori
(Treueris a. 310 p. Chr.)

• 2, [1] A primo igitur incipiam originis tuae


numine, quod plerique adhuc fortasse
nesciunt, sed qui te amant plurimum sciunt.
[2] Ab illo enim divo Claudio manat in te
avita cognatio...[3] Quamvis igitur ille
felicissimus dies proxima religione
celebratus imperii tui natalis habeatur,
quoniam te isto habitu primus ornavit, iam
tamen ab illo generis auctore in te imperii
fortuna descendit.
• . [4] Quin immo ipsum patrem tuum vetus
illa imperatoriae domus praerogativa
provexit, ut iam summo gradu et supra
humanarum rerum fata consisteres, post
duos familiae tuae principes tertius
imperator... 3, [1] Non fortuita hominum
consensio, non repentinus aliquis favoris
eventus te principem fecit: imperium
nascendo meruisti...
• /după ce a vizitat templul lui Apollo Granus
din Gallia/ 21, [4] Vidisti enim, credo,
Constantine, Apollinem tuum... [5] Et immo
quid dico «credo»? Vidisti teque in illius
specie recognovisti, cui totius mundi regna
deberi vatum carmina divina cecinerunt. [6]
Quod ego nunc demum arbitror contigisse,
cum tu sis, ut ille, iuvenis et laetus et
salutifer et pulcherrimus, imperator.
Rufius Festus, Breviarium rerum gestarum
popului Romani

• 30, 2: Maneat modo concessa dei nutu et ab


amico, cui credis et creditus es, numine
indulta felicitas, ut ad hanc ingentem de
Gothis etiam Babyloniae tibi palma pacis
accedat.
• Apuleius, Metamorphoses sive Asinus aureus

• XI [5] "En adsum tuis commota, Luci, precibus, rerum naturae
parens, elementorum omnium domina, saeculorum progenies
initialis, summa numinum, regina manium, prima caelitum,
deorum dearumque facies uniformis, quae caeli luminosa culmina,
maris salubria flamina, inferum deplorata silentia nutibus meis
dispenso: cuius numen unicum multiformi specie, ritu vario,
nomine multiiugo totus veneratus orbis. Inde primigenii Phryges
Pessinuntiam deum matrem, hinc autochthones Attici Cecropeiam
Minervam, illinc fluctuantes Cyprii Paphiam Venerem, Cretes
sagittiferi Dictynnam Dianam, Siculi trilingues Stygiam
Proserpinam, Eleusinii vetusti Actaeam Cererem, Iunonem alii,
Bellonam alii, Hecatam isti, Rhamnusiam illi, et qui nascentis dei
Solis <et occidentis inclinantibus> inlustrantur radiis Aethiopes
utrique priscaque doctrina pollentes Aegyptii caerimoniis me
propriis percolentes appellant vero nomine reginam Isidem.