Sunteți pe pagina 1din 1

CONCURSUL NAȚIONAL DE SELECȚIE

PENTRU OLIMPIADA INTERNAȚIONALĂ DE LIMBA ȘI LITERATURA LATINĂ


CERTAMEN CICERONIANUM ARPINAS

5 martie 2023

Să se traducă şi să se comenteze textul, din punct de vedere ideatic


și stilistic:
O miserum te, si haec intellegis, miseriorem, si non intellegis, hoc litteris mandari,

hoc memoriae prodi, huius rei ne posteritatem quidem omnium saeculorum umquam

immemorem fore. […] Vt igitur in seminibus est causa arborum et stirpium, sic huius

luctuosissimi belli semen tu fuisti. Doletis tres exercitus populi Romani interfectos:

interfecit Antonius. Desideratis clarissimos cives: eos quoque vobis eripuit Antonius.

Auctoritas huius ordinis adflicta est: adflixit Antonius. Omnia denique, quae postea

vidimus – quid autem mali non vidimus? – si recte ratiocinabimur, uni accepta referemus

Antonio. Vt Helena Troianis, sic iste huic rei publicae belli causa, causa pestis atque exitii

fuit. Reliquae partes tribunatus principii similes. Omnia perfecit quae senatus salva re

publica ne fieri possent profecerat. Cuius tamen scelus in scelere cognoscite.

Nota bene! Timp de lucru: 3 ore. Candidaţii pot folosi dicţionarul latin – o limbă modernă.

S-ar putea să vă placă și